213. Benedictus Dominus Deus Israel
Benedictus Dominus Deus Israel:
quia visitavit, et fecit redemtionem plebis suae.
Et erexit cornu salutis nobis,
in domo David pueri sui:
Sicut locutus est per os sanctorum,
qui a saeculo sunt, prophetarum ejus:
Salutem ex inimicis nostris,
et de manu omnium qui oderunt nos:
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris:
et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum, quod juravit ad Abraham Patrem nostrum,
daturum se nobis:
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati,
serviamus illi:
In sanctitate et justitia coram ipso,
omnibus diebus nostris.
Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis:
praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus:
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus:
in remissionem peccatorum eorum:
Per viscera misericordiae Dei nostris:
in quibus visitavit nos, oriens ex alto:
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent:
ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Requiem aeternam dona eis Domine.
14:
Et lux perpetua, luceat eis.
Ergo dum resurrectio et vita:
qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet:
et omnis qui vivet et credit in me, non morietur in aeternum.